Leviticus 25:22
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:5Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. + 16.5 Die autem sexto, etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur; hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem, etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.
Joshua 5:11et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. + 5.11 Et comederunt, etc. ADAM., hom. 6. Quando vero exiit populus de terra Ægypti, etc., usque ad Quomodo enim putatur meliore cibo cessante deteriorem successisse. JUSTIN., Dialog. Deus in principio, ante omnes creaturas, ex seipso genuit potentiam quamdam rationalem, quæ et Gloria Domini vocatur, interdum etiam Filius Sapientia, Angelus, Sermo, Deus, Dominus. Aliquando etiam Magistrum militiæ se dicit, quando humana specie apparuit Jesu Nave filio. Et vidit virum. ADAM., hom. 6 in Josue. Factum est cum esset Jesus in Jericho, etc., usque ad qui accepto regno regressus est.
Isaiah 37:30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. + 37.30 Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.