The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:11

Leviticus 26:11

Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will set my tabernacle among you: and my soul shall not abhor you.

In Context

10Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. + 26.10 Comedetis. ORIG. Vetus lex et prophetæ, etc., usque ad et induimus novum.

12Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. + 26.12 Ambulabo. ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..

Read all of Leviticus 26

Cross References

Exodus 25:8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: + 25.8 Facientque mihi sanctuarium. ID., ibid. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, etc., usque ad præclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.

Leviticus 20:23Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. + 20.23 Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.

Joshua 22:19Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.

1 Kings 8:13Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.

Psalms 76:2[Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. + 76.2 Voce mea ad Dominum clamavi. AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi. CAS. Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:10Leviticus 26Leviticus 26:12 →