The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:16

Leviticus 26:16

ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I also will do this unto you; I will even appoint over you terror, consumption, and the burning ague, that shall consume the eyes, and cause sorrow of heart: and ye shall sow your seed in vain, for your enemies shall eat it.

In Context

15si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:

17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.

Read all of Leviticus 26

Cross References

Deuteronomy 28:21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.

Deuteronomy 28:51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,

Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] + 32.25 Foris. Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem. Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.

Judges 6:11Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,

Job 15:20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. + 15.20 Cunctis diebus. Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Et numerus annorum tyrannidis ejus. Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur?

Job 20:25Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. + 20.25 Gladius eductus, etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malæ operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, Vadent et venient, etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:15Leviticus 26Leviticus 26:17 →