The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:17

Leviticus 26:17

Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will set my face against you, and ye shall be slain before your enemies: they that hate you shall reign over you; and ye shall flee when none pursueth you.

In Context

16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.

18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, + 26.18 Addam correptionem. LXX: Et apponam castigare vos septies, etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.

Read all of Leviticus 26

Cross References

Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.

Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.

Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..

Judges 3:8Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. + 3.8 ADAM., hom. 3. Et tradidit eos Dominus, etc., usque ad odor teterrimus superbiæ renidet. ORIG., hom. 3 in Jud. Vide benignum Dominum, etc., usque ad qui per Othoniel vel Aioth disignantur.

Judges 6:2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

1 Samuel 12:15si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:16Leviticus 26Leviticus 26:18 →