Job 20:25
Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. + 20.25 Gladius eductus, etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malæ operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, Vadent et venient, etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 18:14Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Job 18:11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
Psalms 7:12Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1
Psalms 88:15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1
2 Corinthians 5:11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. + 5.11 Deo autem manifesti sumus, quia hoc prædicamus quod jubet Deus.