Leviticus 27:3
Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
Leviticus 27:14Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur: + 27.14 Homo si voverit. ISICH. In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi præcipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit.
Numbers 3:47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): + 3.47 Quinque siclos. Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quæ in duobus præceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.
2 Kings 12:4Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: