Leviticus 27:21
Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. + 25.28 Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta pœnitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymæ peraguntur: per hæc enim plena remissio acquiritur.
Leviticus 27:28Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: + 27.28 Omne quod Domino consecratur, sive homo. ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum. ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
Deuteronomy 13:17et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
Ezra 10:8et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.