Hebræos 12:18
Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, + 12.18 Non enim accessistis. Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:12Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. + 19.12 Cavete, etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.
Exodus 24:17Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. + 24.17 Erat autem species, etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.
Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
Romans 8:15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). + 8.15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.
2 Timothy 1:7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.