The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 27 › Leviticus 27:6

Leviticus 27:6

Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if it be from a month old even unto five years old, then thy estimation shall be of the male five shekels of silver, and for the female thy estimation shall be three shekels of silver.

In Context

5A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem. + 27.5 A quinto. ID. Qui sensatus est, et proficere incœpit, sed conversatione jejunii non potest ornari. Usque. ID. Qui proficere cœpit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes. Masculus dabit viginti siclos. ID. Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses Exod. 34., et Elias III Reg. 19., et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus Matth. 4..

7Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. + 27.7 Femina decem. ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. I Petr. 2.. Quinque. Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina. ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim. Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.

Read all of Leviticus 27

Cross References

Numbers 18:14Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 27:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:5Leviticus 27Leviticus 27:7 →