The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 27 › Leviticus 27:7

Leviticus 27:7

Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. + 27.7 Femina decem. ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. I Petr. 2.. Quinque. Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina. ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim. Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if it be from sixty years old and above; if it be a male, then thy estimation shall be fifteen shekels, and for the female ten shekels.

In Context

6Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres.

8Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. + 27.8 Si pauper. Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si excessit. Stabit. Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum. Quantum ille æstimaverit. Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret.

Read all of Leviticus 27

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 27:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:6Leviticus 27Leviticus 27:8 →