The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 27 › Leviticus 27:8

Leviticus 27:8

Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit. + 27.8 Si pauper. Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si excessit. Stabit. Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum. Quantum ille æstimaverit. Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if he be poorer than thy estimation, then he shall present himself before the priest, and the priest shall value him; according to his ability that vowed shall the priest value him.

In Context

7Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. + 27.7 Femina decem. ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. I Petr. 2.. Quinque. Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina. ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim. Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.

9Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, + 27.9 Animal. Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.

Read all of Leviticus 27

Cross References

Leviticus 5:7Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.

Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

2 Kings 7:5Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.

Mark 14:7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.

2 Corinthians 8:12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 27:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 27:7Leviticus 27Leviticus 27:9 →