Leviticus 4:35
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Leviticus 4:30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
Leviticus 5:10Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 6:7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus 14:53Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.