Leviticus 5:13
rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. + 5.13 Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 2:10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus 4:26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 5:6et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
Leviticus 7:6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Hosea 4:8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.