The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 5 › Leviticus 5:14

Leviticus 5:14

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD spake unto Moses, saying,

In Context

13rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere. + 5.13 Anima si prævaricans, etc. ISICH. Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiæ, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum. Cæremonias per, etc. ORIG. Multæ species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis: panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quæ sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat.

15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.

Read all of Leviticus 5

Cross References

Leviticus 7:1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 5:13Leviticus 5Leviticus 5:15 →