The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:6

Leviticus 7:6

Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every male among the priests shall eat thereof: it shall be eaten in the holy place: it is most holy.

In Context

5Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.

7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. + 7.7 Sicut pro peccato, etc. AUG., quæst. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. Sicut pro peccato, etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. Ad sacerdotem, etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex pœnitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores Matth. 9.. Holocausti victimam. ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 6:11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. + 6.11 Indutusque aliis. ORIG. Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: Sapientiam loquimur inter perfectos II Cor. 1.. Et alibi: longe inferiori stola indutus, nihil judicavi, inquit, me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum II Cor. 1..

Leviticus 6:29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. + 6.29 Omnis masculus, etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram pœnitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad pœnitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum Psal. 26..

Numbers 18:9Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. + 18.9 Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio, etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:5Leviticus 7Leviticus 7:7 →