Leviticus 5:7
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, + 5.7 Sin autem non potuerit, etc. ID. Hoc adjiciamus, ut si quid horum princeps peccaverit, hircum offerat de capris, condignam scilicet pœnitentiam sibi, qui nec peccare debuit, nec communicare aliis, nec subditos ad peccandum provocare. Quod ergo evenire non debuit, indiscussum reliquit. Sin autem, etc. ID. Qui non potest affligere se continue, etc., usque ad quia seipsum plenissime Deo sacrificat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
Cross References
Leviticus 5:8dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
Leviticus 9:3Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
Leviticus 14:21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, + 14.21 Quod si pauper est et non potest manus ejus, etc. HIERON. Hoc est, si divitias cœlestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropæum, se saltem servet invictum. Quod si pauper est, etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia præcipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; pœnitentiam, emundationem intelligamus. Pœnitentiæ sunt opera necessaria, quæ valeant delere peccata. Unde: Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ Luc. 3.. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio pœnitentiæ. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: Factæ sunt lacrymæ meæ panes die ac nocte; et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis, etc. Psal. 14. Et, Quia cinerem tanquam panem manducabam, etc. Psal. CI. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam pœnitentiæ, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.
Leviticus 14:31unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
Leviticus 16:5Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. + 16.5 Suscipietque ab universa multitudine, etc. ID. Christus pro nobis immolatus est, etc., usque ad unde Paulus: Mortificati estis per corpus Christi Rom. 8..