The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 20 › Exodus 20:15

Exodus 20:15

Non furtum facies. + 20.15 Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not steal.

In Context

14Non mœchaberis. + 20.14 Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.

16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. + 20.16 Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.

Read all of Exodus 20

Cross References

Leviticus 6:1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: + 6.1 Locutus est, etc. Anima quæ peccaverit, etc. ISICH. Idem peccatum est quod in sancta, etc., usque ad simile est rapinæ. ORIG. hom. 4 in Levit. Anima quæ peccaverit, etc. Ego puto quod animam nostram, etc., usque ad: Nemo enim mittit vinum novum in utres veteres. Rem perditam, etc. ORIG. LXX: perditionem. Laborant hæretici in Scripturis perditionem invenire, unde possint errorem astruere: sed forte ecclesiastica verba audientes resipiscunt, et quod invenerant, perditionem esse intelligunt et reddunt, id est, auctori suo dimittunt.

Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. + 19.13 Non facies calumniam. AUG., ubi supra. Omnia quæ prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: Non nocebis proximo. Nam quod sequitur: Non rapies, nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est. Nec vi opprimes, etc. Paulatim auditorem erudit, et quæ videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum pœna terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in pœna. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est Jac. 2.. Ideo vim calumniæ conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo. Non morabitur, etc. Merces, scilicet qua forsitan vivit cum uxore et filiis et parentibus. Si differtur, deficit victus; etiamsi in crastino recipiat, vim et calumniam pertulit, quia interim unde viveret non habuit. Opus mercenarii, etc. Merces prædicatoris ex verbo est prædicationis: quod non debet apud nos morari, id est otiosum esse, usque mane, in futurum scilicet sæculum, qui huic nocti succedit, in quo est lux inexstinguibilis. Ex proventu enim discipuli crescit merces magistri.

Deuteronomy 24:7Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. + 24.7 Auferes. AUG., quæst. 39. Assidue hoc Scriptura dicit, etc., usque ad quod exponens ait: Qui furabatur jam non furetur Ephes. 4..

Job 20:19Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. + 20.19 Quoniam confringens. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit

Proverbs 11:1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. + 11.1 Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.

Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 20:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 20:14Exodus 20Exodus 20:16 →