Leviticus 6:2
Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:7Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Leviticus 5:19quia per errorem deliquit in Dominum.
Numbers 5:6Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, + 5.6 Vir sive mulier. RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quæst. 9 in Num. Alia littera usque ad quæ per delictum ablata est.
Proverbs 24:28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Isaiah 21:2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. + 21.2 Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.