Leviticus 6:12
Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. + 6.12 Ignis in. AUG. quæst. 12 in Levit. Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quæ imponuntur. Quem nutriet sacer. Allegorice. Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus. GREG. lib. XXV Moral., cap. 7. Altare Dei cor nostrum est, etc., usque ad ut quo magis videtur Deus, magis diligatur. Et imposito holocausto desuper adolebit, etc. AUG., quæst. 13 in Levit. Videndum est utrum nullus dies prætermitteretur, etc., usque ad quod mirum est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Cross References
Leviticus 1:7Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
Leviticus 3:9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam + 3.9 Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ. Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
Leviticus 9:24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Nehemiah 13:31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen. + 13.31 Et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis. Inter cætera populus ligna offert ad ignem altaris nutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei, Deus, in bonum. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multos devotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.
Hebrews 10:27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.