The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 10 › Hebrews 10:27

Hebrews 10:27

terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But a certain fearful looking for of judgment and fiery indignation, which shall devour the adversaries.

In Context

26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, + 10.26 Voluntarie enim peccantibus. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc præsenti. Per quod constat quod nec in futuro. Post acceptam notitiam veritatis, id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed voluntarie, quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. Jam non relinquitur pro peccatis hostia; sicut in veteri lege datum est sæpius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per pœnitentiam renoveris.

28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: + 10.28 Duobus vel tribus testibus. Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia?

Read all of Hebrews 10

Cross References

Deuteronomy 32:43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Psalms 21:9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. + 21.9 Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas. 1

Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.

Jeremiah 4:4Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.]

Ezekiel 38:19Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël:

Hosea 10:8Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 10:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 10:26Hebrews 10Hebrews 10:28 →