Leviticus 6:19
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD spake unto Moses, saying,
In Context
Cross References
Leviticus 6:9Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
Numbers 18:9Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. + 18.9 Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio, etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.
Ezekiel 42:13Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.