The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:9

Numbers 18:9

Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. + 18.9 Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio, etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This shall be thine of the most holy things, reserved from the fire: every oblation of theirs, every meat offering of theirs, and every sin offering of theirs, and every trespass offering of theirs, which they shall render unto me, shall be most holy for thee and for thy sons.

In Context

8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.

10In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

Read all of Numbers 18

Cross References

Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans

Leviticus 4:22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: + 4.22 Si peccaverit princeps et fecerit. ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quæ intra nos est, quæ si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terræ. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Matth. 5.

Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.

Leviticus 6:19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Leviticus 7:1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

Leviticus 10:12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. + 10.12 Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 18:8Numbers 18Numbers 18:10 →