Leviticus 6:25
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Cross References
Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.
Leviticus 4:2Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Leviticus 4:29Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
Leviticus 6:17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. + 6.17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.