Leviticus 6:5
reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. + 6.5 Et quintam insuper partem, etc. Linguam, scilicet in qua unus de quinque sensibus: hæc offertur, ut de cætero non peccet, quia per ipsam unumquodque prædictorum commissum est. ORIG. LXX: non quintam partem, sed quintas, ut bis quinque, etc., usque ad unum Deum referamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. + 22.1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
Exodus 22:7Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:
Exodus 30:7Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud: + 30.7 Et adolebit incensum, etc. ID., ibid., cap. 12. Incensum vel thymiama, etc., usque ad gratias reddamus. ID. Et adolebit incensum, etc. Mane orto sole clare omnia, etc., usque ad in caliginoso loco. Mane quando componet. ID., ibid. Mane Aaron incensum, etc., usque ad et precibus vacare delectantur.
Numbers 5:7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. + 5.7 Reddent ipsum. AUG., quæst. 10 in Num. Quæritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.
2 Samuel 12:6Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.
Proverbs 6:30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam; + 6.30 Non grandis est culpa. Furtum non ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit.