The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 18 › Deuteronomii 18:3

Deuteronomii 18:3

Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this shall be the priest’s due from the people, from them that offer a sacrifice, whether it be ox or sheep; and they shall give unto the priest the shoulder, and the two cheeks, and the maw.

In Context

2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. + 18.2 Hæreditas. Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1..

4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. + 18.4 Primitias. Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

Read all of Deuteronomii 18

Cross References

Exodus 29:27Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

Leviticus 7:30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, + 7.30 Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.

Leviticus 22:7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 18:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 18:2Deuteronomii 18Deuteronomii 18:4 →