bible.software › Leviticus › Leviticus 8 › Leviticus 8:2
Leviticus 8:2
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: + 8.2 Duos arietes. Christi passio significatur, qui est dux populi. Bene autem duo arietes immolantur, quia Christus bis nobis mysteria suæ passionis commisit: primum quando agnum mysticum in cœna comedit, secundo quando eadem mysteria in panis et vini consecratione constituit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take Aaron and his sons with him, and the garments, and the anointing oil, and a bullock for the sin offering, and two rams, and a basket of unleavened bread;
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. + 8.3 Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.
Read all of Leviticus 8
Cross References
Exodus 28:40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: + 28.40 Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis, etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.
Exodus 30:25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
Exodus 39:41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Hebrews 7:27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. + 7.27 Qui non habet, etc. Cum sit talis, non habet necessitatem quotidie offerre. Non hoc dixit Apostolus quasi Christus eo aliquando egeat, sed ut ab eo removeat quod aliis convenit. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Adeo magnum est sacrificium, quod licet unum et semel oblatum sit, sufficit tamen ad æternitatem.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 8:2