Leviticus 8:3
et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. + 8.3 Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And gather thou all the congregation together unto the door of the tabernacle of the congregation.
In Context
4Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
Cross References
Numbers 8:9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. + 8.9 Et applicabis. Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint.
Numbers 21:16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. + 21.16 Ex eo loco, etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere præcipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistæi. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistæi replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahæ ad puteos invenit Rebeccam, quæ interpretatur Patientia: hæc efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens præceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quæ et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quæsivi mihi ducere uxorem Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt, non quicunque homines, sed principes, et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo. Congrega populum et dabo. Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem Rom. 10.. Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo cæditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terræ mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terræ profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiæ penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Hæc quoque quæ in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litteræ, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiæ regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere cæteros, qui prius fecerit quæ docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse.
1 Chronicles 15:3Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei:
2 Chronicles 5:6Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.
2 Chronicles 30:13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
Nehemiah 8:1Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. + 8.1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.