Leviticus 8:32
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. + 8.32 Quidquid autem. Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quæ inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quæ videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quæ non possumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And that which remaineth of the flesh and of the bread shall ye burn with fire.
In Context
Cross References
Exodus 29:34Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
Proverbs 27:1[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. + 27.1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
2 Corinthians 6:2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. + 6.2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur.