Leviticus 8:31
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: + 8.31 Panes quoque. Carnes cum panibus comedi præcepit, ut intelligamus corpus Christi, qui caro est, et panis qui de cœlo descendit Joan. 6., et hoc in ecclesia tantum debet celebrari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 6:28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. + 6.28 Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.
Leviticus 10:17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
1 Samuel 2:13neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
John 6:33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. + 6.33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.
John 6:51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
Galatians 2:20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. + 2.20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?