bible.software › Leviticus › Leviticus 8 › Leviticus 8:4
Leviticus 8:4
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses did as the LORD commanded him; and the assembly was gathered together unto the door of the tabernacle of the congregation.
In Context
3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. + 8.3 Et congregabis. Convocavit Moyses omnem synagogam, quamvis Dominus elegisset et præcepisset, convocatur tamen synagoga: requiritur enim in ordinando sacerdote præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint quia qui præstantior est ex omni populo, doctior, sanctior et virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium. Lavit ergo eum et induit. Quali indumento? tunica, et præcinxit eum zona. Et iterum: Vestivit eum tunicam talarem Eccli. 45., vel, ut alibi legimus, interiorem II Reg. 15.. Video autem duabus tunicis indutum pontificem. Jesus autem prohibet apostolos duabus tunicis indui, cum Moyses et Jesus, id est lex et Evangelium convenire debeant Matth. 10.. Dicunt alii quod Jesus præcepit duas tunicas non habere, non esse contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat Exod. 20., Jesus vero iracundiam resecat Matth. 5.; et cum lex prohibet adulterium, Jesus vero concupiscentiam abscidit. Ego non intra hujus intelligentiæ angustiam, pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. Sciebat pontifex ille, quem tunc ordinabat Moses, quia circumcisio esset spiritualis: servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus esse non poterat, habeba ergo duas tunicas, unam carnalis mysterii, aliam intelligentiæ spiritualis. Non enim poterat esse pontifex eorum qui tunc erant, nisi carnalia sacrificia offerret, quamvis spiritualia esse debere sciret. Convenienter ergo habebat duas tunicas. Apostoli vero qui dicturi erant: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit Gal. 5., et litteralem observantiam penitus reprobaturi, merito duas tunicas habere prohibentur; sufficit eis una, et hæc interior, eam vero quæ foris est legis tunicam nolunt, quia unam Jesus et ipsam interiorem habere permittit.
5ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
Read all of Leviticus 8
Cross References
Exodus 39:5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Exodus 39:21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
Exodus 39:29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
Exodus 39:42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
Leviticus 8:13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. + 8.13 Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.
Leviticus 8:29Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. + 8.29 Tulit pectusculum. AUG., quæst. 23 in Levit. Superius quia generaliter præcipiebat, etc., usque ad a principio enim dicitur: Ipse tibi quæ ad populum, tu illi quæ ad Deum.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 8:4