Leviticus 8:13
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. + 8.13 Filios, etc. ORIG., ubi supra. Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit. Vestivitque, etc. Filiis Aaron similes tunicæ et zonæ vel baltei et cidares vel mitræ imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim præcinguntur veritate, quæ est Christus, et induuntur lorica justitiæ: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: + 28.40 Porro filiis Aaron tunicas parabis lineas, etc. Ibid. Dicendum est autem de balteo pontificis, etc., usque ad et fides cinctorium renum ejus. Tunicas parabis, etc. ID., ibid. Tunicas habent sacerdotes lineas, etc., usque ad et olfactus digne Deo custodiantur.
Exodus 40:14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Isaiah 61:6Vos autem sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis. + 61.6 Vos autem. Hoc ad prædicatores de gentibus, etc., usque ad qui erant sacerdotes in domo Domini.
1 Peter 2:5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. + 2.5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.
Revelation 1:6et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 1.6 Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.