Luke 1:13
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: + 1.13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.
Genesis 18:14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Judges 6:23Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
1 Samuel 1:20Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. + 1.20 Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.
2 Kings 4:16dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
Psalms 118:21Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 1