The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:18

Luke 1:18

Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. + 1.18 Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Zacharias said unto the angel, Whereby shall I know this? for I am an old man, and my wife well stricken in years.

In Context

17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. + 1.17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.

19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. + 1.19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.

Read all of Luke 1

Cross References

Genesis 17:17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? + 17.17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas.

Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.

2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Luke 1:7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. + 1.7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?

Romans 4:19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. + 4.19 Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:17Luke 1Luke 1:19 →