The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:19

Luke 1:19

Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. + 1.19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the angel answering said unto him, I am Gabriel, that stand in the presence of God; and am sent to speak unto thee, and to shew thee these glad tidings.

In Context

18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. + 1.18 Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit.

20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.

Read all of Luke 1

Cross References

Daniel 9:21adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

Luke 1:26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, + 1.26 In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.

Hebrews 4:14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:18Luke 1Luke 1:20 →