Luke 1:28
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. + 1.28 Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:12apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime.
Isaiah 43:5Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. + 43.5 Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.
Daniel 9:21adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
Hosea 14:2[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Luke 1:30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. + 1.30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.
Luke 11:27Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. + 11.27 Beatus. Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.