The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 11 › Lucam 11:27

Lucam 11:27

Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. + 11.27 Beatus. Hic Maria laudatur quæ Dominum portavit. Et pravitas tam præsentium Judæorum quam futurorum hæreticorum qui veram Christi humanitatem negant, confutatur, quia verum Dei Filium adversus blasphemos Judæos confitetur, et verum hominis filium testatur, matri consubstantialem. Nisi enim esset una caro cum matre, frustra venter ille virginis et ubera beatificarentur. Et ubera. Secundum physicos ex eodem fonte et lacte nutriendis et semen procreandis pueris emanat, ergo de semine virginis potuit concipi, qui ejus lacte potuit nutriri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as he spake these things, a certain woman of the company lifted up her voice, and said unto him, Blessed is the womb that bare thee, and the paps which thou hast sucked.

In Context

26Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. + 11.26 Tunc assumit septem. Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus, nequiores, diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur. Et fiunt novissima hominis. Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.

28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. + 11.28 Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant.

Read all of Lucam 11

Cross References

Proverbs 23:25Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

Luke 1:42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. + 1.42 Benedicta tu. BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur.

Luke 23:29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. + 23.29 Ecce venient dies. Dies Romanæ obsidionis et captivitatis. Naturale est imminente captivitate, hostilique per agros urbesque clade fervente, cunctos qui evadere queant, alta quæque vel abdita refugia quibus abscondantur, requirere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 11:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 11:26Lucam 11Lucam 11:28 →