The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:29

Luke 1:29

Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. + 1.29 Turbata est, etc. Quia nesciebat si præteritum an futurum esset, quod angelus dixit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when she saw him, she was troubled at his saying, and cast in her mind what manner of salutation this should be.

In Context

28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. + 1.28 Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit.

30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. + 1.30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.

Read all of Luke 1

Cross References

1 Samuel 9:20Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui?

Mark 16:5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. + 16.5 Juvenem. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.

Luke 1:66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.

Luke 2:51Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. + 2.51 Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.

Acts 10:17Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:28Luke 1Luke 1:30 →