Luke 2:51
Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. + 2.51 Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
Cross References
Genesis 37:11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.
Luke 2:19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
Luke 18:37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
Ephesians 6:1Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.