The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:37

Luke 1:37

quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For with God nothing shall be impossible.

In Context

36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: + 1.36 Et ecce, etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.

38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. + 1.38 Ecce ancilla Domini. Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.

Read all of Luke 1

Cross References

Numbers 11:23Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.

Job 13:2Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. + 13.2 Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.

Jeremiah 32:27[Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? + 32.27 Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.

Matthew 19:26Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. + 19.26 Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.

Luke 18:27Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:36Luke 1Luke 1:38 →