The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:36

Luke 1:36

Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: + 1.36 Et ecce, etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, thy cousin Elisabeth, she hath also conceived a son in her old age: and this is the sixth month with her, who was called barren.

In Context

35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. + 1.35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.

37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Read all of Luke 1

Cross References

Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

Genesis 18:11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. + 18.11 Erant autem, etc. Seniorum ætas minor est quam senum, etsi senes appellentur seniores. Unde, secundum medicos, senior vir de muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc muliebria fluant. Secundum hoc Abraham miratur Dei potentiam de promissione filii, et hoc miraculum posuisse Apostolum accipere possumus. Emortuum enim corpus non omnino ad generationem erat, si mulier juvenilis ætatis fuisset: sed de provecta ætate generare non poterat: de Cethura enim postea generavit, quia juvencula fuit. Tradunt enim medici quia senex de femina provectioris ætatis etsi muliebria contingant ei generare non possit, de juvencula autem possit. Rursus mulier provectæ ætatis, etsi adhuc muliebria contingant ei, de seniore parere non potest, de juvene potest. Miraculum ergo fuit, quia uterque senex et provectæ ætatis, et desierant muliebria Saræ.

2 Kings 4:17Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.

Hebrews 11:11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. + 11.11 Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:35Luke 1Luke 1:37 →