The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:2

Job 13:2

Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. + 13.2 Secundum scientiam veram. His verbis innotuit quantæ humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat: et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo cœlestia eorum terrenas cogitationes per prophetiæ spiritum transibat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What ye know, the same do I know also: I am not inferior unto you.

In Context

1[Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. + 13.1 Ecce omnia. GREG. Hæc enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur: Hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur: Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait:

3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: + 13.3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.

Read all of Job 13

Cross References

Job 15:8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?

Job 34:35Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

Job 37:2Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

Job 42:7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

2 Corinthians 11:4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. + 11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.

2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: + 12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:1Job 13Job 13:3 →