Acts 5:11
Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. + 5.11 Et factus est. Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et cæteri hujus exemplo castigarentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And great fear came upon all the church, and upon as many as heard these things.
In Context
Cross References
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Acts 5:5Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. + 5.5 Cecidit. RAB. Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut cæteri prævaricatores exemplo ejus terreantur. Et factus est timor, etc. BEDA. Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt.
1 Corinthians 10:11Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. + 10.11 Scripta sunt. Non propter nos tantum. Per hæc enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut præmium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem pœnam inobedientes mereamur. Fines sæculorum. Quia in ultima ætate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines sæculi devenerunt in nos, sæcularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.
Hebrews 4:1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Hebrews 12:15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. + 12.15 Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.
1 Peter 1:17Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. + 1.17 In timore, etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.