Luke 2:18
Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. + 2.18 Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all they that heard it wondered at those things which were told them by the shepherds.
In Context
19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
Cross References
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.
Luke 2:33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
Luke 4:36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.