Luke 1:79
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] + 1.79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Cross References
Job 10:22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] + 10.22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.
Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1
Psalms 107:10Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 1
Proverbs 3:17Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. + 3.17 Viæ ejus. Actiones et doctrinæ, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.
Isaiah 9:2Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. + 9.2 In regione umbræ mortis. ID. In umbra mortis sunt, qui in peccatis adhuc vivunt: In regione umbræ mortis, qui jam mortuis operibus ad inferna descenderunt.