Job 10:22
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] + 10.22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 17:13Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. + 17.13 Si sustinuero. Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem præparasse.
Job 38:17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Psalms 88:13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1
Jeremiah 2:6Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? + 2.6 Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.
Luke 16:26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. + 16.26 Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.