The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:14

Luke 10:14

Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But it shall be more tolerable for Tyre and Sidon at the judgment, than for you.

In Context

13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.

15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

Read all of Luke 10

Cross References

Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

John 15:22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. + 15.22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.

Romans 2:27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:13Luke 10Luke 10:15 →