The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:13

Luke 10:13

Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Woe unto thee, Chorazin! woe unto thee, Bethsaida! for if the mighty works had been done in Tyre and Sidon, which have been done in you, they had a great while ago repented, sitting in sackcloth and ashes.

In Context

12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. + 10.12 Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..

14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

Read all of Luke 10

Cross References

Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.

Ezekiel 3:6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:

Daniel 9:3Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.

Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: + 11.20 Tunc. Qui hactenus Judæos communiter increpavit, nunc nominatim civitates exprimit, quæ frequenter audita doctrina et visis tot signis credere noluerunt, quibus non optat mala, sed prædicit ventura

Luke 9:10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. + 9.10 Narraverunt. Narrant apostoli Domino quæ fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Et assumptis. Non otiosis, non in civitate Synagogæ, id est, sæcularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quærentibus cœlestis gratiæ alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quæ gestat figuram Ecclesiæ, et postquam apostoli ad prædicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.

Acts 28:25Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:12Luke 10Luke 10:14 →