The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:27

Romans 2:27

et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And shall not uncircumcision which is by nature, if it fulfil the law, judge thee, who by the letter and circumcision dost transgress the law?

In Context

26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? + 2.26 Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum?

28Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: + 2.28 Non enim. Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. Judæus. Interpretatur confitens: qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus.

Read all of Romans 2

Cross References

Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

Matthew 12:41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. + 12.41 Viri Ninivitæ. Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis prædicavit genti incredulæ, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum prædico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, speciosa: signat gentilitatem quam Christus amavit fœdam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiæ signatur, quæ non minus per pœnitentiam peractæ insipientiæ quam per industriam discendæ sapientiæ Deo conciliatur. Duæ enim partes sunt Ecclesiæ, quæ peccare nescit, et quæ peccare desistit, pœnitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

Romans 2:20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. + 2.20 Habentem formam. Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.

Romans 7:6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. + 7.6 Nunc autem, etc. AUG. In præcedenti similitudine tria sunt: vir, etc., usque ad quod eum non vincant. A lege mortis. Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum, prævaricationis crimen adjectum est; quia ubi non est lex, nec prævaricatio. In novitate spiritus. Operibus novi hominis, quæ non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus, quæ vetusta sunt.

Romans 13:10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Galatians 5:14Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. + 5.14 Omnis enim lex. Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. Diliges proximum. Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. Sicut teipsum. Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam Psal. 10..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:26Romans 2Romans 2:28 →