Luke 10:20
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. + 10.20 Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:32aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Isaiah 4:3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Matthew 10:1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. + 10.1 Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.
Matthew 27:5Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. + 27.5 Et projectis. Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.
Philippians 4:3Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. + 4.3 Nomina. Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in æterna domo. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.. Libro vitæ. Prædestinatio in qua omnes salvandi prædestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitæ continemini.