The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:7

Luke 10:7

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. + 10.7 In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in the same house remain, eating and drinking such things as they give: for the labourer is worthy of his hire. Go not from house to house.

In Context

6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.

8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: + 10.8 Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.

Read all of Luke 10

Cross References

Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.

Deuteronomy 18:8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. + 18.8 Excepto. AUG., quæst. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

Mark 6:10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

Acts 16:15Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. + 16.15 Cœgit nos. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.

Acts 16:40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

Galatians 6:6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. + 6.6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:6Luke 10Luke 10:8 →